1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei : 2 cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, 3 sine patre, sine matre, sine …
ad Hebræos 6
1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, 2 baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. 3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. 4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, …
ad Hebræos 5
1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis : 2 qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate : 3 et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam …
ad Hebræos 4
1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. 2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. 3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : …
ad Hebræos 3
1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum : 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. 3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. 4 Omnis …
ad Hebræos 2
1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. 2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem : 3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum …
ad Hebræos 1
1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis : 2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula : 3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad …
ad Philemonem 1
1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, 2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui …
ad Titum 3
1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse : 2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, …
ad Titum 2
1 Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam : 2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia : 3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes : 4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos …