1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, 2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis : 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, 4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi …
ad Ephesios 2
1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et …
ad Ephesios 1
1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in …
ad Galatas 6
1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. 2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. 3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. 4 Opus …
ad Galatas 5
1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. 2 Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis. 5 …
ad Galatas 4
1 Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre : 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. 4 At ubi venit plenitudo temporis, …
ad Galatas 3
1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ? 2 Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ? 3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini …
ad Galatas 2
1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. 2 Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, …
ad Galatas 1
1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis : 2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, 4 qui dedit semetipsum pro peccatis …
ad Corinthios II 13
1 Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. 2 Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. 3 An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui …