1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus. 3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. 4 At illi cum venissent …
Lucas 6
1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. 2 Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ? 3 Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum …
Lucas 5
1 Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et …
Lucas 4
1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum 2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit. 3 Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis …
Lucas 3
1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha, 2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. 3 Et venit in …
Lucas 2
1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. 2 Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino : 3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in …
Lucas 1
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum : 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis : 3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4 ut cognoscas eorum verborum, …
Marcus 16
1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. 2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. 3 Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ? 4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. …
Marcus 15
1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. 2 Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis. 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4 Pilatus …
Marcus 14
1 Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. 2 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. 3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum …