Ezechiel 1

1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei. 2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin, 3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra …

Baruch 6

1 Propter peccata quæ peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis. 2 Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem : post hoc autem educam vos inde cum pace. 3 Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, …

Baruch 5

1 Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. 2 Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. 3 Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est. 4 Nominabitur …

Baruch 4

1 Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum : omnes qui tenent eam pervenient ad vitam : qui autem dereliquerunt eam, in mortem. 2 Convertere, Jacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus. 3 Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem …

Baruch 3

1 Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. 2 Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors : et miserere nostri, quia peccavimus ante te : 3 quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in ævum ? 4 Domine omnipotens, Deus …

Baruch 2

1 Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israël, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israël et Juda : 2 ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo …

Baruch 1

1 Et hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Neriæ, filii Maasiæ, filii Sedeciæ, filii Sedei, filii Helciæ, in Babylonia, 2 in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldæi Jerusalem, et succenderunt eam igni. 3 Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniæ filii Joakim …

Lamentationes 5

1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum. 2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos. 3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. 4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus. 5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur …

Lamentationes 4

1 Aleph Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum ! 2 Beth Filii Sion inclyti, et amicti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ! 3 Ghimel Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos …

Lamentationes 3

1 Aleph Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. 2 Aleph Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. 3 Aleph Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. 4 Beth Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea. 5 Beth …