Psalmi 11

1 In finem, pro octava. Psalmus David. 2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. 3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. 4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. 5 Qui …

Psalmi 10

1 In finem. Psalmus David. 2 In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ? 3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde : 4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit …

Psalmi 9

1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David. 2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua. 3 Lætabor et exsultabo in te ; psallam nomini tuo, Altissime. 4 In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua. 5 Quoniam fecisti judicium meum …

Psalmi 8

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David. 2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos. 3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. 4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum …

Psalmi 7

1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini. 2 Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me : 3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. 4 Domine Deus meus, …

Psalmi 6

1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava. 2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. 3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. 4 Et anima mea turbata est valde ; sed tu, Domine, …

Psalmi 5

1 In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David. 2 Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum. 3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus. 4 Quoniam ad te orabo, Domine : mane exaudies vocem meam. 5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus …

Psalmi 4

1 In finem, in carminibus. Psalmus David. 2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. 3 Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ? 4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus …

Psalmi 3

1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. 2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ; 3 multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus. 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. …

Psalmi 2

1 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ? 2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. 3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. 4 Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. 5 Tunc loquetur ad …