Job 23

1 Respondens autem Job, ait : 2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. 3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ? 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus : …

Job 22

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ? 3 Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ? 4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium, 5 et non …

Job 21

1 Respondens autem Job, dixit : 2 Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam. 3 Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete. 4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ? 5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori …

Job 20

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : 2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. 3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. 4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, 5 quod laus impiorum brevis sit, et …

Job 19

1 Respondens autem Job, dixit : 2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ? 3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. 4 Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea. 5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. 6 Saltem nunc intelligite quia …

Job 18

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2 Usque ad quem finem verba jactabitis ? intelligite prius, et sic loquamur. 3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis ? 4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo …

Job 17

1 Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur : et solum mihi superest sepulchrum. 2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. 3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. 4 Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur. 5 …

Job 16

1 Respondens autem Job, dixit : 2 Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis. 3 Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ? 4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea : 5 consolarer et …

Job 15

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ? 3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. 4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. 5 Docuit …

Job 14

1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. 2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. 3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ? 4 Quis potest facere mundum de …