1 Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis : et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi : et eram quasi languidus ante faciem ejus. 2 Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam ? non est hoc …
Nehemiæ 1
1 Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. 2 Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judæis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem. 3 Et dixerunt mihi …
Esdræ 10
1 Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo. 2 Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ : Nos prævaricati sumus …
Esdræ 9
1 Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes : Non est separatus populus Israël, sacerdotes et Levitæ, a populis terrarum et abominationibus eorum : Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum : 2 tulerunt enim de filiabus eorum …
Esdræ 8
1 Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone. 2 De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus. 3 De filiis Secheniæ, filiis Pharos, Zacharias : et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. 4 De filiis …
Esdræ 7
1 Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ, 2 filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob, 3 filii Amariæ, filii Azariæ, filii Maraioth, 4 filii Zarahiæ, filii Ozi, filii Bocci, 5 filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio. …
Esdræ 6
1 Tunc Darius rex præcepit : et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone. 2 Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum : talisque scriptus erat in eo commentarius : 3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei ædificaretur, …
Esdræ 5
1 Prophetaverunt autem Aggæus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Jerusalem, in nomine Dei Israël. 2 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et cœperunt ædificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetæ Dei adjuvantes eos. 3 In ipso autem …
Esdræ 4
1 Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël : 2 et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis : Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum : ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit …
Esdræ 3
1 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israël in civitatibus suis : congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem. 2 Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocautomata, sicut …