1 Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam, 2 civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël. 3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam. 4 Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath. 5 Exstruxitque …
Paralipomenon II 7
1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas : et majestas Domini implevit domum. 2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini. 3 Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum : …
Paralipomenon II 6
1 Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine : 2 ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum. 3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait : 4 Benedictus Dominus Deus Israël, qui …
Paralipomenon II 5
1 Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus : argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. 2 Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ …
Paralipomenon II 4
1 Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. 2 Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. 3 Similitudo quoque boum erat subter illud, et …
Paralipomenon II 3
1 Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. 2 Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui. 3 Et hæc sunt fundamenta quæ jecit Salomon, ut ædificaret domum Dei : …
Paralipomenon II 2
1 Decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini, et palatium sibi. 2 Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cæderent lapides in montibus, præpositosque eorum tria millia sexcentos. 3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens : Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei …
Paralipomenon II 1
1 Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. 2 Præcepitque Salomon universo Israëli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israël, et principibus familiarum : 3 et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi …
Paralipomenon I 29
1 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam : Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum : opus namque grande est, neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo. 2 Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, …
Paralipomenon I 28
1 Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi : tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem. 2 Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait : Audite me, fratres …