Regum III 4

1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël : 2 et hi principes quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis : 3 Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ : Josaphat filius Ahilud a commentariis : 4 Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes : 5 …

Regum III 3

1 Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. 2 Attamen populus immolabat in excelsis : non enim ædificatum erat templum …

Regum III 2

1 Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur : præcepitque Salomoni filio suo, dicens : 2 Ego ingredior viam universæ terræ : confortare, et esto vir. 3 Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus : ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut …

Regum III 1

1 Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies : cumque operiretur vestibus, non calefiebat. 2 Dixerunt ergo ei servi sui : Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. 3 Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in …

Regum II 24

1 Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Israël et Judam. 2 Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. 3 Dixitque Joab regi : Adaugeat Dominus …

Regum II 23

1 Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël : 2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. 3 Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël : Dominator hominum, …

Regum II 22

1 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. 2 Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. 3 Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu …

Regum II 21

1 Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter : et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus : Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. 2 Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitæ non erant de filiis Israël, sed reliquiæ Amorrhæorum : filii quippe …

Regum II 20

1 Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus : et cecinit buccina, et ait : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai : revertere in tabernacula tua, Israël. 2 Et separatus est omnis Israël a David, secutusque est Seba filium …

Regum II 19

1 Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum, 2 et versa est victoria in luctum in die illa omni populo : audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo. 3 Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet …