1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. 3 Fecitque Aaron, …
Numeri 7
1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus : 2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, 3 munera coram Domino sex plaustra …
Numeri 6
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare : 3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et …
Numeri 5
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo : 3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. 4 Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra …
Numeri 4
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, 3 a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis. 4 Hic est cultus filiorum Caath : …
Numeri 3
1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. 2 Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut …
Numeri 2
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. 3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. 4 Et omnis de …
Numeri 1
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens : 2 Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini 3 a vigesimo anno et supra, omnium …
Leviticus 27
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium. 3 Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii : 4 …
Leviticus 26
1 Ego Dominus Deus vester : non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. 2 Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus. 3 Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata …