1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Loquimini filiis Israël, et dicite eis : Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. 3 Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhæserit carni ejus, atque concreverit fœdus humor. 4 Omne stratum, in quo dormierit, immundum …
Leviticus 14
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem : 3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, 4 præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque …
Leviticus 13
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens : 2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. 3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos …
Leviticus 12
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ. 3 Et die octavo circumcidetur infantulus : 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne …
Leviticus 11
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ : 3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. 4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut …
Leviticus 10
1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum : quod eis præceptum non erat. 2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. 3 Dixitque Moyses ad Aaron : Hoc est quod locutus est Dominus : Sanctificabor …
Leviticus 9
1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron : 2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. 3 Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, …
Leviticus 8
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis : 3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. 4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, 5 ait …
Leviticus 7
1 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est : 2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. 3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia : 4 duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris …
Leviticus 6
1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, 3 sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare …