ad Timotheum I 5

1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres : 2 anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate : 3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt. 4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem …

ad Timotheum I 4

1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, 2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, 3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. 4 …

ad Timotheum I 3

1 Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. 2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, 3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed 4 suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni …

ad Timotheum I 2

1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus : 2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate : 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, 4 qui omnes …

ad Timotheum I 1

1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, 2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. 3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, …

ad Thessalonicenses II 3

1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos : 2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides. 3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. 4 Confidimus autem de vobis, …

ad Thessalonicenses II 2

1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum : 2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. 3 Ne quis vos seducat ullo …

ad Thessalonicenses II 1

1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque …

ad Thessalonicenses I 5

1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. 2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet : 3 cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4 …

ad Thessalonicenses I 4

1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. 2 Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. 3 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut …