Joannes 7

1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. 2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, …

Joannes 6

1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis : 2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. 3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. 5 Cum sublevasset …

Joannes 5

1 Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. 2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. 3 In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. 4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et …

Joannes 4

1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes 2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), 3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam. 5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta …

Joannes 3

1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. 2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen …

Joannes 2

1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. 4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, …

Joannes 1

1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est. 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum : 5 et …

Lucas 24

1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata : 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento. 3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. 4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum …

Lucas 23

1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : …

Lucas 22

1 Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha : 2 et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem. 3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim : 4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum …