1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait : 2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno. 3 Et quatuor bestiæ grandes …
Daniel 6
1 Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo. 2 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat : ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. 3 Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior …
Daniel 5
1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille : et unusquisque secundum suam bibebat ætatem. 2 Præcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinæ. …
Daniel 4
1 Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo : 2 somnium vidi, quod perterruit me : et cogitationes meæ in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me. 3 Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut …
Daniel 3
1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciæ Babylonis. 2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex. 3 Tunc …
Daniel 2
1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo. 2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege. 3 Et dixit ad eos rex …
Daniel 1
1 Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam : 2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei …
Ezechiel 48
1 Et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath : et erit ei plaga orientalis mare, Dan una. 2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una. 3 Et super terminum Aser, …
Ezechiel 47
1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem : facies enim domus respiciebat ad orientem, aquæ autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris. 2 Et eduxit me per viam portæ aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam …
Ezechiel 46
1 Hæc dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur. 2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ : et facient sacerdotes …