1 Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. 2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. 3 Tua autem, Pater, providentia gubernat : quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, 4 ostendens quoniam …
Sapientia 13
1 Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex : 2 sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem …
Sapientia 12
1 O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! 2 Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. 3 Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti, 4 quoniam odibilia opera tibi faciebant …
Sapientia 11
1 Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti. 2 Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. 3 Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. 4 Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. …
Sapientia 10
1 Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, 2 et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. 3 Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. 4 Propter quem cum aqua deleret …
Sapientia 9
1 Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, 2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est, 3 ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet : 4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et …
Sapientia 8
1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. 2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. 3 Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. 4 Doctrix enim …
Sapientia 7
1 Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est : et in ventre matris figuratus sum caro ; 2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine : ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. 3 Et ego natus accepi communem aërem, …
Sapientia 6
1 Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. 2 Audite ergo, reges, et intelligite ; discite, judices finium terræ. 3 Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. 4 Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo : qui interrogabit …
Sapientia 5
1 Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. 2 Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ; 3 dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in …