1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus. 2 Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus. 3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus. 4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus. 5 Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia …
Psalmi 134
1 Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum : 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave. 4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi. 5 Quia ego cognovi quod magnus …
Psalmi 133
1 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini : qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. 3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.
Psalmi 132
1 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum ! 2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ; 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque …
Psalmi 131
1 Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus : 2 sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob : 3 Si introiero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero in lectum strati mei ; 4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, 5 et requiem temporibus …
Psalmi 130
1 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. 2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam : sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. 3 Speret Israël in Domino, …
Psalmi 129
1 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ; 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? 4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in …
Psalmi 128
1 Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël ; 2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea : etenim non potuerunt mihi. 3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam. 4 Dominus justus concidit cervices peccatorum. 5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. …
Psalmi 127
1 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. 2 Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit. 3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. 4 Ecce sic benedicetur …
Psalmi 126
1 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. 2 Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, 3 ecce hæreditas Domini, filii ; merces, …