1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. 2 Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus. 3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. 4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. 5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis …
Psalmi 74
1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. 2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua. 3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus. 5 Dixi iniquis : Nolite inique agere …
Psalmi 73
1 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ? 2 Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo. 3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus …
Psalmi 72
1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei : 3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. 4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. 5 In labore hominum …
Psalmi 71
1 Psalmus, in Salomonem. 2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis ; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. 3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. 4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. 5 Et permanebit cum …
Psalmi 70
1 Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum. 2 In justitia tua libera me, et eripe me : inclina ad me aurem tuam, et salva me. 3 Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias : …
Psalmi 69
1 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. 2 Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina. 3 Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam. 4 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, …
Psalmi 68
1 In finem, pro iis qui commutabuntur. David. 2 Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. 3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. 4 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ; defecerunt oculi mei, …
Psalmi 67
1 In finem. Psalmus cantici ipsi David. 2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. 3 Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. 4 Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, …
Psalmi 66
1 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David. 2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri : 3 ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 4 Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes. 5 Lætentur et …