Psalmi 45

1 In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus. 2 Deus noster refugium et virtus ; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. 3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. 4 Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ; conturbati sunt montes in fortitudine ejus. 5 …

Psalmi 44

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto. 2 Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. 3 Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in …

Psalmi 43

1 In finem. Filiis Core ad intellectum. 2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. 3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos. 4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et …

Psalmi 42

1 Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta : ab homine iniquo et doloso erue me. 2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ? 3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam …

Psalmi 41

1 In finem. Intellectus filiis Core. 2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. 3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ? 4 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie …

Psalmi 40

1 In finem. Psalmus ipsi David. 2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus. 3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. 4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris …

Psalmi 39

1 In finem. Psalmus ipsi David. 2 Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. 3 Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos. 4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt …

Psalmi 38

1 In finem, ipsi Idithun. Canticum David. 2 Dixi : Custodiam vias meas : ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. 3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est. 4 Concaluit cor meum intra me …

Psalmi 37

1 Psalmus David, in rememorationem de sabbato. 2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me : 3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. 4 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax …

Psalmi 36

1 Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem : 2 quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. 3 Spera in Domino, et fac bonitatem ; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. 4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis …