1 Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse, 2 dixitque ad eos : Fecistis omnia quæ præcepit vobis Moyses famulus Domini : mihi quoque in omnibus obedistis, 3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. 4 Quia igitur …
Josue 21
1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël : 2 locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda …
Josue 20
1 Et locutus est Dominus ad Josue, dicens : Loquere filiis Israël, et dic eis : 2 Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi : 3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis : 4 …
Josue 19
1 Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas : fuitque hæreditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Juda : Bersabee et Sabee et Molada 3 et Hasersual, Bala et Asem 4 et Eltholad, Bethul et Harma 5 et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa 6 et Bethlebaoth et …
Josue 18
1 Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta. 2 Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas. 3 Ad quos Josue ait : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit …
Josue 17
1 Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph) : Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan : 2 et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et …
Josue 16
1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel : 2 et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth : 3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, …
Josue 15
1 Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. 2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. 3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque …
Josue 14
1 Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël : 2 sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui. 3 Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans …
Josue 13
1 Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est : 2 omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri. 3 A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, …