Josue 2

1 Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito : et dixit eis : Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. 2 Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum : Ecce viri ingressi sunt huc …

Josue 1

1 Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei : 2 Moyses servus meus mortuus est : surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israël. 3 Omnem locum, quem …

Deuteronomium 34

1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, 2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, 3 et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum …

Deuteronomium 33

1 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. 2 Et ait : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. 3 Dilexit populos, omnes sancti in manu …

Deuteronomium 32

1 Audite, cæli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei. 2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. 3 Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro. 4 Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus …

Deuteronomium 31

1 Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël, 2 et dixit ad eos : Centum viginti annorum sum hodie ; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi : Non transibis Jordanem istum. 3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te …

Deuteronomium 30

1 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo : et ductus pœnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, 2 et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie præcipio tibi, cum filiis …

Deuteronomium 29

1 Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab : præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. 2 Vocavitque Moyses omnem Israël, et dixit ad eos : Vos vidistis universa, quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni, et …

Deuteronomium 28

1 Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. 2 Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te : si tamen præcepta ejus audieris. 3 Benedictus …

Deuteronomium 27

1 Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. 2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut …