Numeri 12

1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam, 2 et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus 3 (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra), 4 statim …

Numeri 11

1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. 2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. 3 Vocavitque nomen loci illius, Incensio : eo …

Numeri 10

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. 3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis. 4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël. 5 Si …

Numeri 9

1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens : 2 Faciant filii Israël Phase in tempore suo, 3 quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus. 4 Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase. …

Numeri 8

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. 3 Fecitque Aaron, …

Numeri 7

1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus : 2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, 3 munera coram Domino sex plaustra …

Numeri 6

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare : 3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et …

Numeri 5

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo : 3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. 4 Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra …

Numeri 4

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, 3 a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis. 4 Hic est cultus filiorum Caath : …

Numeri 3

1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. 2 Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut …