1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, 2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies. 3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et …
Exodus 28
1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. 3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant …
Exodus 27
1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. 2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære. 3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes …
Exodus 26
1 Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. 2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. 3 Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu …
Exodus 25
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. 3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs, 4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 5 …
Exodus 24
1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. 2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo. 3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia …
Exodus 23
1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. 2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. 3 Pauperis quoque non misereberis in judicio. 4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc …
Exodus 22
1 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. 2 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. 3 Quod si orto sole hoc …
Exodus 21
1 Hæc sunt judicia quæ propones eis. 2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis. 3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul. 4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias …
Exodus 20
1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos : 2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. 3 Non habebis deos alienos coram me. 4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum …