1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. 2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. 3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. …
Genesis 28
1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan : 2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. 3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et …
Genesis 27
1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum. 2 Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. 3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et …
Genesis 26
1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. 2 Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, 3 et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam …
Genesis 25
1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam : 2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. 3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. 4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et …
Genesis 24
1 Erat autem Abraham senex, dierumque multorum : et Dominus in cunctis benedixerat ei. 2 Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat : Pone manum tuam subter femur meum, 3 ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de …
Genesis 23
1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis. 2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. 3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens : 4 Advena sum et peregrinus apud vos : …
Genesis 22
1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum. 2 Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. 3 Igitur …
Genesis 21
1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est. 2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. 3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac : 4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, 5 cum …
Genesis 20
1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris. 2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. 3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En …