Ezechiel 33

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 2 Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos : Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem : 3 et ille viderit gladium …

Ezechiel 34

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus : Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ? 3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum …

Ezechiel 35

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi : 3 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum …

Ezechiel 36

1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : Montes Israël, audite verbum Domini. 2 Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis : 3 propterea vaticinare, et dic : Hæc dicit Dominus Deus : …

Jeremias 50

1 Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ. 2 Annuntiate in gentibus, et auditum facite : levate signum, prædicate, et nolite celare : dicite : Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. …

Jeremias 51

1 Hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem : 2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus. 3 Non tendat qui …

Jeremias 52

1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital filia Jeremiæ de Lobna. 2 Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Joakim, 3 quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret …

Lamentationes 1

1 Prologus Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : Aleph Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps …

Lamentationes 2

1 Aleph Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion ; projecit de cælo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui ! 2 Beth Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob : destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit …

Lamentationes 3

1 Aleph Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. 2 Aleph Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. 3 Aleph Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. 4 Beth Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea. 5 Beth …