Jeremias 46

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. 2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda. 3 Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum. 4 …

Jeremias 47

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam. 2 Hæc dicit Dominus : Ecce aquæ ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ, 3 a strepitu …

Jeremias 48

1 Ad Moab. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. 2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque …

Jeremias 49

1 Ad filios Ammon. Hæc dicit Dominus : Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei ? cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit ? 2 Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et …

Isaias 66

1 Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi ? et quis est iste locus quietis meæ ? 2 Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus ; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, …

Jeremias 1

1 Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. 2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. 3 Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni …

Jeremias 2

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 2 Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens : Hæc dicit Dominus : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur. 3 Sanctus Israël Domino, primitiæ frugum …

Jeremias 3

1 Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra ? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. 2 …

Jeremias 4

1 Si reverteris, Israël, ait Dominus, ad me convertere : si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. 2 Et jurabis : Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia : et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. 3 Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem : …

Jeremias 5

1 Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem : et propitius ero ei. 2 Quod si etiam : Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. 3 Domine, oculi tui respiciunt fidem : percussisti eos, et non doluerunt …