1 Dixi ego in corde meo : Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis ; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. 2 Risum reputavi errorem, et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ? 3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, …
Ecclesiastes 3
1 Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. 2 Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. 3 Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus ædificandi. 4 Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi. …
Ecclesiastes 4
1 Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, 2 et laudavi magis mortuos quam viventes ; 3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. …
Ecclesiastes 5
1 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. 2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. 3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet …
Psalmi 137
1 Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi ; 2 adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo : super misericordia tua et veritate tua ; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. 3 In quacumque die …
Psalmi 138
1 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ; 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. 3 Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti : 4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. 5 Ecce, Domine, …
Psalmi 139
1 In finem. Psalmus David. 2 Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me. 3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia. 4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum. 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus …
Psalmi 140
1 Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. 4 Non declines cor meum in …
Psalmi 141
1 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio. 2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. 3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio : 4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua …
Psalmi 142
1 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia. 2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. 3 Quia persecutus est inimicus animam …