1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. 3 Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ? 4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ? …
Job 26
1 Respondens autem Job dixit : 2 Cujus adjutor es ? numquid imbecillis ? et sustentas brachium ejus qui non est fortis ? 3 Cui dedisti consilium ? forsitan illi qui non habet sapientiam : et prudentiam tuam ostendisti plurimam. 4 Quem docere voluisti ? nonne eum qui fecit spiramentum …
Job 27
1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : 2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. 3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, 4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. 5 …
Job 28
1 Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. 2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur. 3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat : lapidem quoque caliginis et umbram mortis. 4 Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus …
Judith 11
1 Tunc Holofernes dixit ei : Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo : quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi : 2 populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum. 3 Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti …
Judith 12
1 Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. 2 Cui respondit Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio : ex his autem quæ …
Judith 13
1 Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit. 2 Erant autem omnes fatigati a vino, 3 eratque Judith sola in cubiculo. 4 Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus. 5 Dixitque Judith puellæ suæ ut staret foris ante …
Judith 14
1 Dixit autem Judith ad omnem populum : Audite me, fratres : suspendite caput hoc super muros nostros : 2 et erit, cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes. 3 Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem …
Judith 15
1 Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt, 2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas …
Judith 16
1 Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens : 2 Incipite Domino in tympanis ; cantate Domino in cymbalis ; modulamini illi psalmum novum : exaltate, et invocate nomen ejus. 3 Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. 4 Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos …