Paralipomenon II 10

1 Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem. 2 Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est. 3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël : et locuti sunt ad Roboam, …

Paralipomenon II 11

1 Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. 2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens : 3 Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad …

Paralipomenon II 12

1 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo. 2 Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) 3 cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum : nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex …

Paralipomenon II 13

1 Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam. 2 Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa : et erat bellum inter Abiam et Jeroboam. 3 Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia : Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta …

Paralipomenon II 14

1 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem. 2 Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa. 3 Et confregit …

Paralipomenon II 15

1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, 2 egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. 3 Transibant autem multi …

Paralipomenon II 16

1 Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israël in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. 2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriæ, qui habitabat in …

Paralipomenon II 17

1 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël. 2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus. 3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris …

Paralipomenon II 18

1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab. 2 Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. 3 Dixitque Achab rex …

Paralipomenon II 19

1 Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem. 2 Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris : 3 sed bona opera inventa sunt in te, …