1 Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam : scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. 2 Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo. 3 Non enim potuerant …
Paralipomenon II 31
1 Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent : reversique sunt omnes filii Israël …
Paralipomenon II 32
1 Post quæ et hujuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Judam, obsedit civitates munitas, volens eas capere. 2 Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Jerusalem, 3 inito cum principibus consilio, virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium qui erant extra urbem : …
Paralipomenon II 33
1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem. 2 Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël : 3 et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus : construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et …
Paralipomenon I 13
1 Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus, 2 et ait ad omnem cœtum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis …
Paralipomenon I 14
1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. 2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. 3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios …
Paralipomenon I 15
1 Fecit quoque sibi domos in civitate David : et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum. 2 Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum. 3 Congregavitque universum Israël …
Paralipomenon I 16
1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. 2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et …
Paralipomenon I 17
1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina : arca autem fœderis Domini sub pellibus est. 2 Et ait Nathan ad David : Omnia quæ in corde tuo sunt, fac : Deus enim tecum est. 3 Igitur nocte illa …
Paralipomenon I 18
1 Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim, 2 percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera. 3 Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum …