1 Philisthiim autem pugnabant adversum Israël : et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë. 2 Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul : 3 totumque pondus prælii versum est in Saul, et consecuti sunt …
Regum II 1
1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. 2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. 3 …
Regum II 2
1 Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Juda ? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron. 2 Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal …
Regum II 3
1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David : David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. 2 Natique sunt filii David in Hebron : fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide. 3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli …
Regum II 4
1 Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron : et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est. 2 Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin : siquidem et Beroth reputata est in …
Regum II 5
1 Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes : Ecce nos os tuum et caro tua sumus. 2 Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël : dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Israël, …
Regum II 6
1 Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël, triginta millia. 2 Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam. 3 Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum …
Regum II 7
1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, 2 dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium ? 3 Dixitque Nathan ad regem : Omne quod …
Regum II 8
1 Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. 2 Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ : mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : factusque est Moab David serviens …
Judicum 15
1 Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeæ messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei hædum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens : 2 Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo : sed habet sororem, quæ …