1 Quæ cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël, et essent fœderati eorum, 2 timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, …
Josue 11
1 Quæ cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph : 2 ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare : 3 Chananæum quoque ab …
Josue 12
1 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem. 2 Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, …
Josue 13
1 Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est : 2 omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri. 3 A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, …
Numeri 34
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. 3 Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom : et habebit terminos contra orientem mare salsissimum. …
Numeri 35
1 Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho : 2 Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis 3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis : 4 …
Numeri 36
1 Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt : 2 Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri : 3 quas …
Deuteronomium 1
1 Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum : 2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. 3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima …
Deuteronomium 2
1 Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus : et circuivimus montem Seir longo tempore. 2 Dixitque Dominus ad me : 3 Sufficit vobis circuire montem istum : ite contra aquilonem : 4 et populo præcipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum vestrorum …
Deuteronomium 3
1 Itaque conversi ascendimus per iter Basan : egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. 2 Dixitque Dominus ad me : Ne timeas eum : quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua : faciesque ei sicut fecisti …