1 Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo : 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram. 3 Ne comedatis quæ immunda sunt. 4 Hoc est animal …
Deuteronomium 15
1 Septimo anno facies remissionem, 2 quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini. 3 A peregrino et advena exiges : civem et propinquum repetendi non habebis potestatem. 4 Et omnino indigens et mendicus non erit …
Deuteronomium 16
1 Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo : quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. 2 Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus …
Deuteronomium 17
1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii : quia abominatio est Domino Deo tuo. 2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, …
Deuteronomium 18
1 Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, 2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis. 3 Hoc erit judicium …
Deuteronomium 19
1 Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus : 2 tres civitates separabis tibi in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem, 3 sternens diligenter viam : et in tres æqualiter partes totam …
Deuteronomium 20
1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos : quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. 2 Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad …
Deuteronomium 21
1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus, 2 egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum : 3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam …
Deuteronomium 22
1 Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis : sed reduces fratri tuo, 2 etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat. 3 Similiter facies de asino, et de vestimento, …
Numeri 9
1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens : 2 Faciant filii Israël Phase in tempore suo, 3 quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus. 4 Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase. …