Numeri 30

1 Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat. 2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus : 3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. 4 …

Numeri 31

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. 3 Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. 4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur …

Numeri 32

1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, 2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt : 3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, …

Numeri 33

1 Hæ sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, 2 quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant. 3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus …

Leviticus 11

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ : 3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. 4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut …

Leviticus 12

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ. 3 Et die octavo circumcidetur infantulus : 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne …

Leviticus 13

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens : 2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. 3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos …

Leviticus 14

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem : 3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, 4 præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque …

Leviticus 15

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Loquimini filiis Israël, et dicite eis : Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. 3 Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhæserit carni ejus, atque concreverit fœdus humor. 4 Omne stratum, in quo dormierit, immundum …

Leviticus 16

1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt : 2 et præcepit ei, dicens : Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo …