ad Corinthios II 12

1 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. 2 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. 3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, …

ad Corinthios II 13

1 Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. 2 Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. 3 An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui …

ad Galatas 1

1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis : 2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, 4 qui dedit semetipsum pro peccatis …

ad Galatas 2

1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. 2 Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, …

ad Galatas 3

1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ? 2 Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ? 3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini …

ad Galatas 4

1 Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre : 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. 4 At ubi venit plenitudo temporis, …

ad Galatas 5

1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. 2 Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis. 5 …

ad Corinthios II 3

1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ? 2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus : 3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed …

ad Galatas 6

1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. 2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. 3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. 4 Opus …

ad Corinthios II 4

1 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, 2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. 3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum …