1 Factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo. 2 Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David …
Regum III 2
1 Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur : præcepitque Salomoni filio suo, dicens : 2 Ego ingredior viam universæ terræ : confortare, et esto vir. 3 Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus : ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut …
Regum II 11
1 Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba : David autem remansit in Jerusalem. 2 Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post …
Regum III 3
1 Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. 2 Attamen populus immolabat in excelsis : non enim ædificatum erat templum …
Regum II 12
1 Misit ergo Dominus Nathan ad David : qui cum venisset ad eum, dixit ei : Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper. 2 Dives habebat oves et boves plurimos valde. 3 Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et …
Regum III 4
1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël : 2 et hi principes quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis : 3 Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ : Josaphat filius Ahilud a commentariis : 4 Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes : 5 …
Regum II 13
1 Factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David, 2 et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret : quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. 3 Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, …
Regum III 5
1 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. 2 Misit autem Salomon ad Hiram, dicens : 3 Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini …
Regum II 14
1 Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom, 2 misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem : dixitque ad eam : Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum : 3 et ingredieris …
Regum III 6
1 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino. 2 Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et …