Josue 19

1 Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas : fuitque hæreditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Juda : Bersabee et Sabee et Molada 3 et Hasersual, Bala et Asem 4 et Eltholad, Bethul et Harma 5 et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa 6 et Bethlebaoth et …

Judicum 11

1 Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. 2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios : qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes : Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es. 3 …

Josue 20

1 Et locutus est Dominus ad Josue, dicens : Loquere filiis Israël, et dic eis : 2 Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi : 3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis : 4 …

Judicum 12

1 Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus domum tuam. 2 Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens …

Deuteronomium 23

1 Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. 2 Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. 3 Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum : 4 quia noluerunt vobis occurrere cum …

Josue 5

1 Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël. 2 Eo …

Deuteronomium 24

1 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. 2 Cumque egressa alterum maritum duxerit, 3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et …

Josue 6

1 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi. 2 Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. 3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem : sic facietis sex diebus. 4 Septimo autem …

Deuteronomium 25

1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices : quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt : quem impium, condemnabunt impietatis. 2 Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis : prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus : 3 ita dumtaxat, …

Josue 7

1 Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate : iratusque est Dominus contra filios Israël. 2 Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quæ est juxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi …