Numeri 14

1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes : 3 Utinam mortui essemus in Ægypto : et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi …

Numeri 30

1 Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat. 2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus : 3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. 4 …

Numeri 15

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis, 3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis …

Numeri 31

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. 3 Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. 4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur …

Numeri 16

1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben, 2 surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur. 3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt …

Numeri 32

1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, 2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt : 3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, …

Numeri 17

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ. 3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit …

Numeri 33

1 Hæ sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, 2 quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant. 3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus …

Numeri 18

1 Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi : tu …

Numeri 19

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum : 3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu …