1 Interim fames omnem terram vehementer premebat. 2 Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos : Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum. 3 Respondit Judas : Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens : Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum. 4 …
Genesis 28
1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan : 2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. 3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et …
Genesis 44
1 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. 2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. 3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis …
Genesis 29
1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. 2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. 3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. …
Genesis 45
1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ. 2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis. 3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non …
Genesis 30
1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar. 2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ? 3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, …
Genesis 46
1 Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum. 3 Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui …
Genesis 31
1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus : 2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, 3 maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, …
Genesis 47
1 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen. 2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege : 3 quos ille interrogavit : Quid habetis operis …
Genesis 16
1 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos : sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar, 2 dixit marito suo : Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, 3 tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem …