ad Corinthios I 5

1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. 2 Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. 3 Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi …

ad Corinthios I 6

1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ? 2 an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ? 3 Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ? 4 …

ad Corinthios I 7

1 De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere : 2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. 3 Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro. 4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et …

ad Corinthios I 8

1 De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. 2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. 3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. 4 De escis autem quæ idolis immolantur, scimus …

Actus Apostolorum 21

1 Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. 2 Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus. 3 Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis …

ad Romanos 9

1 Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto : 2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. 3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, 4 qui sunt Israëlitæ, …

Actus Apostolorum 22

1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. 2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. 3 Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, …

Actus Apostolorum 23

1 Intendens autem in concilium Paulus, ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. 2 Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus. 3 Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me …

Actus Apostolorum 24

1 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. 2 Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, 3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, …

Actus Apostolorum 25

1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea. 2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum : et rogabant eum, 3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. 4 Festus autem respondit servari …