Actus Apostolorum 5

1 Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, 2 et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua : et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. 3 Dixit autem Petrus : Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri …

Joannes 11

1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. 2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.) 3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur. 4 Audiens …

Actus Apostolorum 6

1 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. 2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. 3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos …

Joannes 12

1 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. 2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus …

Actus Apostolorum 7

1 Dixit autem princeps sacerdotum : Si hæc ita se habent ? 2 Qui ait : Viri fratres et patres, audite : Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, 3 et dixit ad illum : Exi de terra tua, et de cognatione tua, …

Joannes 13

1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ : 3 sciens quia …

Actus Apostolorum 8

1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, …

Joannes 14

1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. 2 In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum. 3 Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum …

Actus Apostolorum 9

1 Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, 2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas : ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. 3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco : et …

Joannes 15

1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. 3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. 4 Manete in me, et ego in vobis. …