Lucas 8

1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo, 2 et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus : Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, 3 et Joanna uxor Chusæ …

Lucas 24

1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata : 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento. 3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. 4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum …

Lucas 9

1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. 2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. 3 Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. 4 …

Joannes 1

1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est. 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum : 5 et …

Lucas 10

1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2 Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. 3 Ite …

Joannes 2

1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. 4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, …

Lucas 11

1 Et factum est : cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. 2 Et ait illis : Cum oratis, dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. 3 Panem nostrum …

Joannes 3

1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. 2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen …

Lucas 12

1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur : neque absconditum, quod non sciatur. 3 Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur : et quod in …

Joannes 4

1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes 2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), 3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam. 5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta …