1 Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. 2 Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. 3 Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est. 4 Nominabitur …
Baruch 6
1 Propter peccata quæ peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis. 2 Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem : post hoc autem educam vos inde cum pace. 3 Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, …
Ezechiel 1
1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei. 2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin, 3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra …
Ezechiel 2
1 Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me : Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. 2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos : et …
Jeremias 50
1 Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ. 2 Annuntiate in gentibus, et auditum facite : levate signum, prædicate, et nolite celare : dicite : Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. …
Ezechiel 3
1 Et dixit ad me : Fili hominis, quodcumque inveneris, comede : comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël. 2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo : 3 et dixit ad me : Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod …
Jeremias 51
1 Hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem : 2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus. 3 Non tendat qui …
Ezechiel 4
1 Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem. 2 Et ordinabis adversus eam obsidionem, et ædificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. 3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones …
Jeremias 52
1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital filia Jeremiæ de Lobna. 2 Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Joakim, 3 quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret …
Ezechiel 5
1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos. 2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio …