1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor. 2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda. 3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens : …
Jeremias 48
1 Ad Moab. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. 2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque …
Jeremias 33
1 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens : 2 Hæc dicit Dominus, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus : Dominus nomen ejus : 3 Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. …
Jeremias 49
1 Ad filios Ammon. Hæc dicit Dominus : Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei ? cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit ? 2 Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et …
Jeremias 34
1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens : 2 Hæc dicit Dominus Deus Israël : Vade, et loquere ad …
Jeremias 35
1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens : 2 Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. 3 Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ filii Habsaniæ, et …
Jeremias 36
1 Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens : 2 Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad …
Jeremias 37
1 Et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda : 2 et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terræ, verbis Domini, quæ locutus est in manu Jeremiæ prophetæ. 3 Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ, et …
Jeremias 38
1 Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemiæ, et Phassur filius Melchiæ, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens : 2 Hæc dicit Dominus : Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste : qui autem profugerit ad Chaldæos, vivet, …
Jeremias 39
1 Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam. 2 Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas : 3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, …