Ecclesiastes 7

1 Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ? 2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies …

Sapientia 3

1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, 3 et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace : 4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum …

Ecclesiastes 8

1 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. 2 Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei. 3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo : quia omne quod voluerit faciet. 4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam …

Sapientia 4

1 O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. 2 Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. 3 Multigena autem impiorum …

Proverbia 24

1 Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis : 2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. 3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. 4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. 5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus …

Proverbia 25

1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. 2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. 3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. 4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. 5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia …

Proverbia 26

1 Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria. 2 Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. 3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. 4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne …

Proverbia 27

1 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. 2 Laudet te alienus, et non os tuum ; extraneus, et non labia tua. 3 Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. 4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit …

Proverbia 12

1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est. 2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. 3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. 4 Mulier diligens corona est viro suo ; et …

Proverbia 28

1 Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. 2 Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. 3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames. 4 Qui …