Psalmi 70

1 Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum. 2 In justitia tua libera me, et eripe me : inclina ad me aurem tuam, et salva me. 3 Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias : …

Psalmi 86

1 Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ; 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ! 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. 5 Numquid …

Psalmi 71

1 Psalmus, in Salomonem. 2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis ; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. 3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. 4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. 5 Et permanebit cum …

Psalmi 72

1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei : 3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. 4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. 5 In labore hominum …

Psalmi 73

1 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ? 2 Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo. 3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus …

Psalmi 74

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. 2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua. 3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus. 5 Dixi iniquis : Nolite inique agere …

Psalmi 75

1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. 2 Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus. 3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. 4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. 5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis …

Psalmi 76

1 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph. 2 Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Deum, et intendit mihi. 3 In die tribulationis meæ Deum exquisivi ; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea ; 4 memor fui Dei, et delectatus sum, …

Psalmi 77

1 Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam ; inclinate aurem vestram in verba oris mei. 2 Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio. 3 Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. 4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes …

Psalmi 46

1 In finem, pro filiis Core. Psalmus. 2 Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis : 3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. 4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. 5 Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit. 6 Ascendit …