1 Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes : Non est separatus populus Israël, sacerdotes et Levitæ, a populis terrarum et abominationibus eorum : Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum : 2 tulerunt enim de filiabus eorum …
Esdræ 10
1 Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo. 2 Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ : Nos prævaricati sumus …
Nehemiæ 1
1 Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. 2 Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judæis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem. 3 Et dixerunt mihi …
Paralipomenon II 17
1 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël. 2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus. 3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris …
Paralipomenon II 33
1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem. 2 Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël : 3 et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus : construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et …
Paralipomenon II 18
1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab. 2 Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. 3 Dixitque Achab rex …
Paralipomenon II 19
1 Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem. 2 Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris : 3 sed bona opera inventa sunt in te, …
Paralipomenon II 20
1 Post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. 2 Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes : Venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Syria : et ecce consistunt in Asasonthamar, …
Paralipomenon II 21
1 Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : regnavitque Joram filius ejus pro eo. 2 Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam : omnes hi filii Josaphat regis Juda. 3 Deditque eis pater …