Amos 2

1 Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem. 2 Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth : et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ. 3 Et disperdam judicem de medio ejus, …

Amos 1

1 Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quæ vidit super Israël in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmotus. 2 Et dixit : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam ; et luxerunt speciosa pastorum, et …

Joël 3

1 Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem, 2 congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat ; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. 3 Et super …

Joël 2

1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est. 2 Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post …

Joël 1

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. 2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ? 3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ. …

Osee 14

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur ! 2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. 3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe …

Osee 13

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est. 2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes. 3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, …

Osee 12

1 Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum ; tota die mendacium et vastitatem multiplicat : et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat. 2 Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob : juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. 3 In utero supplantavit fratrem …

Osee 11

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. 2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. 3 Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem …

Osee 10

1 Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris. 2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt ; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum. 3 Quia nunc dicent : Non est rex nobis, non enim timemus Dominum ; …