Osee 9

1 Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. 2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis : 3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum …

Osee 8

1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. 2 Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël. 3 Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum. 4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, …

Osee 7

1 Cum sanare vellem Israël, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. 2 Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suæ : coram facie mea factæ sunt. 3 In …

Osee 6

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum, 2 quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos. 3 Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi …

Osee 5

1 Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate : quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. 2 Et victimas declinastis in profundum ; et ego eruditor omnium eorum. 3 Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me …

Osee 4

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. 2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. 3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur …

Osee 3

1 Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. 2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordæi. 3 Et dixi ad eam …

Osee 2

1 Dicite fratribus vestris : Populus meus ; et sorori vestræ : Misericordiam consecuta. 2 Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum ; 3 ne forte expoliem eam nudam, et …

Osee 1

1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda ; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël. 2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee : Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia …

Daniel 14

1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. 2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex. 3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : …