Daniel 13

1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim : 2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum : 3 parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. 4 Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum …

Daniel 12

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. 2 Et multi …

Daniel 11

1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur. 2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ. 3 Surget vero rex fortis, et …

Daniel 10

1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione. 2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus : 3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt …

Daniel 9

1 In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum, 2 anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. 3 Et posui faciem meam ad Dominum Deum …

Daniel 8

1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio, 2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai. 3 Et levavi oculus meos, et vidi : …

Daniel 7

1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait : 2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno. 3 Et quatuor bestiæ grandes …

Daniel 6

1 Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo. 2 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat : ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. 3 Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior …

Daniel 5

1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille : et unusquisque secundum suam bibebat ætatem. 2 Præcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinæ. …

Daniel 4

1 Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo : 2 somnium vidi, quod perterruit me : et cogitationes meæ in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me. 3 Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut …