1 Prologus Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam …
Sapientia 19
1 Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim et futura illorum : 2 quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine præmisissent illos, consequebantur illos, pœnitentia acti. 3 Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem …
Sapientia 18
1 Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ; 2 et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant. 3 Propter quod ignis ardentem columnam …
Sapientia 17
1 Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua : propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. 2 Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt. 3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso …
Sapientia 16
1 Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. 2 Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram : 3 ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa …
Sapientia 15
1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. 2 Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam ; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. 3 Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix …
Sapientia 14
1 Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. 2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. 3 Tua autem, Pater, providentia gubernat : quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, 4 ostendens quoniam …
Sapientia 13
1 Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex : 2 sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem …
Sapientia 12
1 O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! 2 Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. 3 Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti, 4 quoniam odibilia opera tibi faciebant …
Sapientia 11
1 Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti. 2 Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. 3 Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. 4 Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. …